Cantus Buranus II
Nec potentum didici Vitiis applaudere Nec favorem querere Corde loquens duplici Veritate simplici Semper uti soleo Dari famam doleo Cuiquam preter merita Ergo procul exsules Si mentiri dubitas! Simplex enim veritas Multos fecit exsules Cole nostros presules Mollibus blanditiis Nec insultans vitiis Verbis hos exasperes Horum si desideres Frui beneficiis Vade retro, Satana Tuas tolle fabulas! Amara tanta tyri pastos sycalos sycaliri Ellivoli scarras polili posylique lyvarras
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
In huius mundi domo miser qui vivis homo Quod cinis es, memento: Transibis in momento Post carnem cinis eris Miser miser Atque morte teneris Cinis et origo. Sit tibi formido Cum spiritus cadit et ad Dominum vadit Qui eum dedit. Miser, qui hoc non credit Qui eum dedit. Miser, qui hoc non credit Miser miser...
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
In huius mundi patria regnat idolatria; Ubique sunt venalia dona spiritalia Custodies sunt raptores aque lupi pastores Principles et reges subverterunt leges Hac incerta domo insanityomnis homo Sed ista cum vento transibunt in momento
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
Mundus est in varium sepe variatus Et a status ordine sui degradatus: Ordo mundi penitus est inordinatus Mundus nomine tenus stat, sed est prostratus Sperabamus, quod adhuc quisquam remaneret Mundum qui precipitem dando sustineret Pleno cornu copie munera preberet Nomen largie, sed et rem, quod plus est, haberet Mundus ergo labitur, nullus hunc sustentat; Currit, cadit, corruit, quis eum retentat Largitatis semitas nemo iam frequentat Actus largi strenuos nemo representat Hec dum nudo nudam se propter hoc iniungit Manu, lingua, labiis palpat, lingit, ungit; At venus medullitus scalpit, prurit, pungit!
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
Idcirco cedimur pesti incidimus Detrimentum patimur grave languescimus Aer tabet aurum fallit Mucro sevit iusti desunt Rabies sevit rapine aguntur Blandimenta suadent mine adduntur Hostis, hostis... Tyranny statuuntur insons plecitur Etates currunt peccata crescent mammon regit Mammon regnat mammon regnat Virtus cessat clerus ambit Mammon regnat mammon regnat Mammon regnat !
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
Disputat cum animo facies rebellis Mel ab ore profluit, mens est plena fellis; Non est totum melleum, quod est instar mellis Facies est alia pectoris quam pellis Vitium in opere, virtus est in ore Tegunt picem animi niveo colore Membra dolent singula capitis dolore Et radici consonat ramus in sapore Vitium in opere Divites divitibus dant, ut sumant ibi Et occurrunt munera relative sibi Lex ista celebris, quam fecerunt scribe: "si tu michi dederis, ego dabo tibi."
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
Mundi delicatio dulcis est et grata Eius conversatio suavis et ornata Ecce merces optime conspice nitorem! Hec tibi conveniunt ad vultus decorum Mundi sunt delicie, quibus estuare Volo nec lasciviam eius devitare Hec sunt odorifere qua si comprobaris Corporis flagrantiam omnem superabis Heu, vita preterita, vita plena malis Luxus turpitudinis, fons exitialis Heu, quid agam misera, plena peccatorum Que polluta palleo sorde vitiorum! Pro mundano gaudio vitam terminabo Bonis temporalibus ego militabo Hoc ungentum si multum cupitis Unum auri talentum dabitis Nil curans de ceteris corpus procurabo Variis coloribus illud perornabo Aliter nusquam portabitis Optimum est, optimum est
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
Causa ludi Sepe nudi Sunt mei consortes Dum sic prestem Super vestem Meam mittunt sortes Heu, pro ludo Sepe nudo Dat vestire saccus! Sed tum penas Mortis venas Dat nescire Baccus
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
Omne genus demoniorum Cecorum Claudorum Sive confusorum Attendite iussum meorum Et vocationem verborum Per sigillum Salomonis Et per magos Pharaonis Omnes vos coniuro Omnes exorcizo Ingordin Ingordan Per tres magos Casper Melchior et Balthasar Per regem David Qui Saul sedavit Cum iubilavit Vosque fugavit Omnis creatura phantasmatum Que corroboratis principatum Serpentis tortuosi Venenosi Qui traxit per superbiam Stellarum partem tertiam Gordan, Gordan; Ingordin et Ingordan, Ingordin et Ingordan Ingordin et Ingordan Gordan, Gordan Ingordin et Ingordan
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
Mundus finem properans vergit ad occasum; Omnis comperternitas retro vertit nasum Celeste sacrarium sic miniatur casum Quasi cum novacula fundo sit abrasum Magnum detrimentum, Magnum detrimentum... Audite dilectissimi, magnum detrimentum: Arbitror, a fratribus nefas sit inventum; Indulgent pro prandio dies bene centrum Pro, dum vis, indica, deus, ultione
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
In secta nostra scriptum est: "omnia probate!" Vitam nostrum optime vos considerate Contra pravos clericos vos perseverate Qui non large tribuunt vobis in caritate! "In orbem universum" Et nos misericordie Nunc sumus auctores Quia nos recipimus Magnos et minores Recipimus et divites Et pauperiores Quos devoti monachi Dimittunt extra fores
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
O varium fortune lubricum Dans dubium tribunal iudicum Non modicum paras huic premium Quem colere tua vult gratia Et petere rote sublimia Dans dubia tamen, prepostere De stercore pauperem erigens De rhetore consulem eligens Et petere rote sublimia Dans dubia tamen, prepostere De stercore pauperem erigens De rhetore consulem eligens O varium fortune lubricum Dans dubium tribunal iudicum Non modicum paras huic premium Quem colere tua vult gratia Et petere rote sublimia Dans dubia tamen, prepostere De stercore pauperem erigens De rhetore consulem eligens Edificat Fortuna diruit; Nunc abdicat quos prius coluit;
Submitted by Infernal Flame — Feb 21, 2026
No lyrics have been submitted for this track yet.